ORARIUM

ORARIUM
ORARIUM
vox medii aevi ab ora extremitatem vestium denotat, seu limbum, qui orae attexitur: ab ore, peplum designat, infulamque illam, quae involvit et aperit ora seu vultum, ut habet Ioh. de Ianua. Vide Salmas. ad Vopisc. loc. cit. Proprie vero sic dicitur sudarium, quô os abstergitur, apud Hieronym. Ep. ad Nepotian. Plenum dedecoris est referta marsupiis, quod sudarium, Orariumque non habeas, gloriari. Hinc Lazari facies orario colligata dicitur, apud Ambrosium de Resurr. et apud Prudentium d. l.
Hîc sui dat pignus oris, ut ferunt, Orarium etc.
Inde Orarium B. Virginis, apud Marlotum Metrop. Remensi l. 3. c. 15. idem quod ὠμοφόριον τῆς Θεοτόκου, de quo multa dixit Car. du Fresne ad Alexiadem Annae Comnenae. Casaubono ad Vopisc. in Aurelian. loc. cit. in habitu Sacerodtali, Orarium est pannus oblongus, brachio Sacerdotis imponi solitus, cuius in Graecis Liturgiis frequens mentio, quamque manualem laciniam, modo Ω᾿ράριον, modo Λῶρον Graeci vocant. Quamquam alii Orarium et Ω᾿μοφόριον pro eodem accipiunt, quod non Sacerdotum, sed Diaconorum, gestamen fuisse, reperimus. Matthaeus Blastares in Synopsi Conciliorum: Ο῾ τῆς εν Λαοδικείᾳ κβ´ καὶ ὁ κγ´ οὐ δεῖ, φασὶ, τὸν ὑπηρέτην, ἤτοι ὑποδιάκονον ὠράριον περιβεβλῆςθαι, ἀλλὰ τῶ τῆς Ε᾿κκλησίας θυρῶν ἔχεςθαι. Laodiceni can. 22. et 23. non oportet, aiunt ministrum seu hypodiaconum Orarium induere, sed Ecclesiae fores custodire. Et paulo post, Τοῖς Διακόνοις δέδοται καὶ μόνοις, τῷ λαιῷ τῶ ὤμειν τοῦτο περιτιθέναἰ ἐκλήθη δὲ ὠράριον, ἐκ τοῦ ὠρῶ τοῦ φυλάςςω καὶ ἐπιτηρῶ. Οἱ γὰρ ἐξαρτῶντες τοῦτο διάκονοι, τοῖς ἱερουργοῦσι περιςτάμενοι καὶ τὰς τῆς ἑερᾶς τελετῆς ἐπιτηροῦντες ἐυχὰς, τῷ ὠραρίῳ τοῖς εν ἄμβωνι σημαίνουσι Διακόνοις τὸν καιρὸν τῆς ὀφειλούσης γίνεςθαι ἐκφωνήσεως τῶ τε κατηχουμένων καὶ τῶ πιςτῶν, Diaconis concessum et quidem solis, sinistro humero illud imponere. Dictum est autem Orarium, ab ἀρῶ, i. e. custodio et observo. Qui enim id suspendunt Diaconi, sacra facientibus adstantes, et observantes orationes, orario iis qui in ambone sunt Diaconis significant, quando oporteat convertere orationem vel ad Catechumenos, vel ad Fideles. Ubi omnino vult, Diaconorum proprium esse Orarium: quod illi laevo humero impositum gestent. Notatio autem verbi, quae ibidem innuitur, inepta plane et falsa; quae tamen non huius est recentioris Scriptoris, sed etiam apud eruditissimum Balsamonem legitur. Sic accipe apud Codinum Curam palatii, in l. de Officiis, Ο῾ Α᾿ρχιδιάκονος φορῶν τὸ σύνηθες αὐτῷ ςτιχάριον, φορῶν δ᾿ ἐπ᾿ αὐτοῦ καὶ φελόνην, οὐ μὴν καὶ ἐπιτραχήλιον, ἀλλ᾿ Ω᾿ράριον. Quibus verbis separat ἐπιτραχήλιον, quod inicitur collo, ab Orario: at in libro Severi Alexandrini Patriarchae de ritibus Syrorum, amictus pars nominatur Gap desc: Hebrew, quod nostrum est sinedubio orarium; id autem ait imponi collo: Quare idem videtur esse cum eo, quod Graeci ἐπιτραχήλιον appellant. Habuerunt porro et Episcopi Orarium suum, velut quoddam sanctissimae dignitatis insigne. Vita Fulgentii, Unâ tantum vilissimâ tunica, sive per aestatem, sive per hiemem, patienter indutus: orariô quidem, sicut omnes Episcopi, numquam utebatur. Sed hoc Episcoporum orarium peculiaris fuit formae, nec, ut coetera oraria, simplex tantum fascia, quare etiam Pallium est vocitatum. Hinc in Histor. Synodi Remensis legitur, Arnulphus (is fuerat Durocortori Remorum Episcopus) in sui promotione annulum et baculum acceperat, quoddamque genus orarii, quod per differentiam pallium dicitur. Atque hôc orariô spoliabantur, qui munere suô movebantur. Unde Anastasius Biblioth. in Agathone ait, quod, cum esset Patriarcha Antiochenus Macarius in VI. Synodo, tamquam Haereticus damnatus, ibi Basilius Cretensis Episcopus illi publice orarium ademerit, quod degradationis indicium erat. Idem in Stephano IV. Accedens Mauricius Subdiaconus orarium de eius collo abstulit, et proiecit ante pedes eius. Quod in aliis etiam Ordinibus usu venisse, conicere licet ex restitutione Ordinum, in can. Episcopus 11. quaest. 2. Gradus amissos recipiat et coram Altari de manibus Episcoporum, si Episcopus est, orarium et baculum et annulum; si Presbyter est, orarium et planetam; si diaconus, orarium et albam. Restituebatur enim quod antea ablatum erat etc. Plura, de vocis significatibus aliis et orarii in Romana, Graeca ac Maronitarum Ecclesia usu, vide apud Macros Fratres in Hierolex. Addam hoc unum, sericeam illam institam, quam collo appendunt in Galliis Magistratus et alii, qui Doctores fuerunt renuntiati, non inepte Orarium dici posse, ex eodem Casaubono, ubi supra. Vide et I. C. Suicerum Thes. Eccl. voce Ο᾿ράριον, aliquid etiam infra, in Semicinctium, it. Stola.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Orarĭum — (Sudorium), ein Tuch von Linnen, welches die katholischen Diakonen u. Priester, wenn sie das öffentliche Gebet verrichteten, um den Hals trugen, woraus die Stola entstand …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Orarium — Traditionelle Stola mit abnehmbarem Schutzkragen und Quasten Stola gekreuzt, wie sie von katholischen Priestern vor dem 2. Vatikanum getragen wurde. Im anglikani …   Deutsch Wikipedia

  • orarium — /euh rair ee euhm/, n., pl. oraria /euh rair ee euh/. orarion. * * * …   Universalium

  • orarium — 1) book of private devotions Ecclesiastical Terms 2) handkerchief; scarf attached to bishop s staff Ecclesiastical Terms …   Phrontistery dictionary

  • orarium — orar·i·um …   English syllables

  • orarium — noun see orarion …   Useful english dictionary

  • ORARIARII — et contractâ voce euphoniae gratiâ, atque o in au diphthongum mutatô, Aurarii, dicti sunt olim, qui intheatris Circensibusque favebant, ab orariis, quae Aurelianô auctore, locô togae, iactari coeperant. Vopisc. in Vita eius, c. 48. Sciendum ipsum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Stole — • A liturgical vestment composed of a strip of material from two to four inches wide and about eighty inches long Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Stole     Stole      …   Catholic encyclopedia

  • Орарь — (ώραριον) принадлежность облачения иподиакона, диакона и архидиакона, род длинной ленты, которую первый носит крестообразно через плечи, второй на левом плече, а за литургией, после Отче наш третий крестообразно опоясуется на левом плече, имея… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Deacons — • The name means only minister or servant, and is employed in this sense both in the Septuagint (though only in the book of Esther, and in the New Testament Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Deacons      …   Catholic encyclopedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”